Job 22
World English Bible (en) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
- 2
[Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ?
- 3
Quid prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua?
- 4
Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium,
- 5
et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas?
- 6
Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.
- 7
Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.
- 8
In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.
- 9
Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.
- 10
Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.
- 11
Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri?
- 12
an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur?
- 13
Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat.
- 14
Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.
- 15
Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,
- 16
qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum?
- 17
Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,
- 18
cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me.
- 19
Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos:
- 20
nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis?
- 21
Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos.
- 22
Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.
- 23
Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
- 24
Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.
- 25
Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
- 26
Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.
- 27
Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
- 28
Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.
- 29
Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
- 30
Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum.]