Job 23
World English Bible (en) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Respondens autem Job, ait:
- 2
[Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.
- 3
Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?
- 4
Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus:
- 5
ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
- 6
Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.
- 7
Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.
- 8
Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intelligam eum.
- 9
Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
- 10
Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
- 11
Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
- 12
A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
- 13
Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
- 14
Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei.
- 15
Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.
- 16
Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
- 17
Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.]