Job 21
World English Bible (en) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Respondens autem Job, dixit:
- 2
[Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam.
- 3
Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba, ridete.
- 4
Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?
- 5
Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.
- 6
Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
- 7
Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?
- 8
Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
- 9
Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.
- 10
Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fœtu suo.
- 11
Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.
- 12
Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.
- 13
Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
- 14
Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
- 15
Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?
- 16
Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
- 17
Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui?
- 18
Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.
- 19
Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.
- 20
Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
- 21
Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur?
- 22
Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat?
- 23
Iste moritur robustus et sanus, dives et felix:
- 24
viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur:
- 25
alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus:
- 26
et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
- 27
Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.
- 28
Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum?
- 29
Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis:
- 30
quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
- 31
Quis arguet coram eo viam ejus? et quæ fecit, quis reddet illi?
- 32
Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.
- 33
Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.
- 34
Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?]