Job 8
World English Bible (en) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
- 2
[Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?
- 3
Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est?
- 4
Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ:
- 5
tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus;
- 6
si mundus et rectus incesseris: statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,
- 7
in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
- 8
Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam
- 9
(hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),
- 10
et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.
- 11
Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua?
- 12
Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.
- 13
Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit.
- 14
Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.
- 15
Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget.
- 16
Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur.
- 17
Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.
- 18
Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.
- 19
Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur.
- 20
Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis,
- 21
donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.
- 22
Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.]