Job 7
World English Bible (en) → Clementine Vulgate (la)
- 1
[Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus.
- 2
Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,
- 3
sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
- 4
Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
- 5
Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.
- 6
Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.
- 7
Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.
- 8
Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam.
- 9
Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.
- 10
Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus.
- 11
Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei; confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
- 12
Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?
- 13
Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo:
- 14
terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.
- 15
Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
- 16
Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
- 17
Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?
- 18
Visitas eum diluculo, et subito probas illum.
- 19
Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam?
- 20
Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
- 21
Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam.]