Job 4
World English Bible (en) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
- 2
[Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
- 3
Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti;
- 4
vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.
- 5
Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es.
- 6
Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum?
- 7
Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt?
- 8
Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,
- 9
flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos.
- 10
Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
- 11
Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.
- 12
Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.
- 13
In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines,
- 14
pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt;
- 15
et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ.
- 16
Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi.
- 17
Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir?
- 18
Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem;
- 19
quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea?
- 20
De mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.
- 21
Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia.]