Job 3
World English Bible (en) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,
- 2
et locutus est:
- 3
[Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo.
- 4
Dies ille vertatur in tenebras: non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
- 5
Obscurent eum tenebræ et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
- 6
Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.
- 7
Sit nox illa solitaria, nec laude digna.
- 8
Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.
- 9
Obtenebrentur stellæ caligine ejus; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ.
- 10
Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
- 11
Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii?
- 12
Quare exceptus genibus? cur lactatus uberibus?
- 13
Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem
- 14
cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines;
- 15
aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento;
- 16
aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
- 17
Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
- 18
Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris.
- 19
Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
- 20
Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt:
- 21
qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum;
- 22
gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum?
- 23
viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris?
- 24
Antequam comedam, suspiro; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus:
- 25
quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit.
- 26
Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio.]