Job 35
World English Bible (en) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Igitur Eliu hæc rursum locutus est:
- 2
[Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Justior sum Deo?
- 3
Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego peccavero?
- 4
Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
- 5
Suspice cælum, et intuere: et contemplare æthera quod altior te sit.
- 6
Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum?
- 7
Porro si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet?
- 8
Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua: et filium hominis adjuvabit justitia tua.
- 9
Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
- 10
Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte;
- 11
qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos?
- 12
Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
- 13
Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
- 14
Etiam cum dixeris: Non considerat: judicare coram illo, et expecta eum.
- 15
Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
- 16
Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.]