Job 34
World English Bible (en) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est:
- 2
[Audite, sapientes, verba mea: et eruditi, auscultate me.
- 3
Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.
- 4
Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.
- 5
Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.
- 6
In judicando enim me mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato.
- 7
Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam:
- 8
qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis?
- 9
Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.
- 10
Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.
- 11
Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.
- 12
Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium.
- 13
Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?
- 14
Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.
- 15
Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.
- 16
Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei:
- 17
numquid qui non amat judicium sanari potest? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas?
- 18
Qui dicit regi: Apostata; qui vocat duces impios;
- 19
qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi.
- 20
Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi: et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.
- 21
Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
- 22
Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,
- 23
neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium.
- 24
Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.
- 25
Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur.
- 26
Quasi impios percussit eos in loco videntium:
- 27
qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt:
- 28
ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.
- 29
Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines?
- 30
Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
- 31
Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.
- 32
Si erravi, tu doce me; si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
- 33
Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim cœpisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere.
- 34
Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.
- 35
Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.
- 36
Pater mi, probetur Job usque ad finem: ne desinas ab homine iniquitatis:
- 37
quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.]