Proverbs 25
Alkitab Indonesia (id) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.
- 2
[Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.
- 3
Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.
- 4
Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.
- 5
Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.
- 6
Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.
- 7
Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.]
- 8
[Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.
- 9
Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles:
- 10
ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.
- 11
Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.
- 12
Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem.
- 13
Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit.
- 14
Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.
- 15
Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.]
- 16
[Mel invenisti: comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.
- 17
Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.
- 18
Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
- 19
Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ,
- 20
et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.
- 21
Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere:
- 22
prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.
- 23
Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.
- 24
Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
- 25
Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.
- 26
Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.
- 27
Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.
- 28
Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.]