Proverbs 24
Alkitab Indonesia (id) → Clementine Vulgate (la)
- 1
[Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis:
- 2
quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
- 3
Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.
- 4
In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
- 5
Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus:
- 6
quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.
- 7
Excelsa stulto sapientia; in porta non aperiet os suum.
- 8
Qui cogitat mala facere stultus vocabitur:
- 9
cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
- 10
Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.]
- 11
[Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.
- 12
Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.
- 13
Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.
- 14
Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
- 15
Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.
- 16
Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum.
- 17
Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum:
- 18
ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
- 19
Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios:
- 20
quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
- 21
Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis:
- 22
quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?]
- 23
Hæc quoque sapientibus. [Cognoscere personam in judicio non est bonum.
- 24
Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
- 25
Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.
- 26
Labia deosculabitur qui recta verba respondet.
- 27
Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam.
- 28
Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.
- 29
Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum.]
- 30
[Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti:
- 31
et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat.
- 32
Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
- 33
Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis; pauxillum manus conseres ut quiescas:
- 34
et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.]