Luke 17
Yoruba Contemporary Bible (Biblica) (yo) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt.
- 2
Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
- 3
Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi.
- 4
Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi.
- 5
Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem.
- 6
Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.
- 7
Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:
- 8
et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes?
- 9
Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat?
- 10
non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.
- 11
Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.
- 12
Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe:
- 13
et levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri.
- 14
Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
- 15
Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
- 16
et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus.
- 17
Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?
- 18
Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.
- 19
Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.
- 20
Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione:
- 21
neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
- 22
Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.
- 23
Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini:
- 24
nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.
- 25
Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
- 26
Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis:
- 27
edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.
- 28
Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant:
- 29
qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit:
- 30
secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.
- 31
In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro.
- 32
Memores estote uxoris Lot.
- 33
Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
- 34
Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur:
- 35
duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur.
- 36
Respondentes dicunt illi: Ubi Domine?
- 37
Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.