Acts 8
Yoruba Contemporary Bible (Biblica) (yo) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos.
- 2
Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
- 3
Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
- 4
Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
- 5
Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum.
- 6
Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.
- 7
Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
- 8
Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.
- 9
Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum:
- 10
cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.
- 11
Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
- 12
Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.
- 13
Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
- 14
Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.
- 15
Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum:
- 16
nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.
- 17
Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
- 18
Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
- 19
dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum:
- 20
Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
- 21
Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo.
- 22
Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
- 23
In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.
- 24
Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.
- 25
Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
- 26
Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta.
- 27
Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem:
- 28
et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
- 29
Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adjunge te ad currum istum.
- 30
Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis?
- 31
Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.
- 32
Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.
- 33
In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur de terra vita ejus.
- 34
Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo?
- 35
Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.
- 36
Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait eunuchus: Ecce aqua: quid prohibet me baptizari?
- 37
Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum.
- 38
Et jussit stare currum: et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
- 39
Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.
- 40
Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.