Luke 23
World English Bible (en) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.
- 2
Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.
- 3
Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis.
- 4
Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine.
- 5
At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.
- 6
Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.
- 7
Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.
- 8
Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
- 9
Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.
- 10
Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum.
- 11
Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.
- 12
Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem.
- 13
Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
- 14
dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.
- 15
Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
- 16
Emendatum ergo illum dimittam.
- 17
Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.
- 18
Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam:
- 19
qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
- 20
Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.
- 21
At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum.
- 22
Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam.
- 23
At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.
- 24
Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.
- 25
Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum.
- 26
Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.
- 27
Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.
- 28
Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.
- 29
Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.
- 30
Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos.
- 31
Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet?
- 32
Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
- 33
Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
- 34
Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
- 35
Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
- 36
Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
- 37
et dicentes: Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.
- 38
Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judæorum.
- 39
Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
- 40
Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.
- 41
Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.
- 42
Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
- 43
Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.
- 44
Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam.
- 45
Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.
- 46
Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.
- 47
Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat.
- 48
Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
- 49
Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.
- 50
Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus:
- 51
hic non consenserat consilio, et actibus eorum: ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei:
- 52
hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu:
- 53
et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
- 54
Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.
- 55
Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.
- 56
Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.