Job 29
World English Bible (en) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:
- 2
[Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me?
- 3
Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris:
- 4
sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo:
- 5
quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei:
- 6
quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei:
- 7
quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi.
- 8
Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant.
- 9
Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.
- 10
Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat.
- 11
Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi:
- 12
eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.
- 13
Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum.
- 14
Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.
- 15
Oculus fui cæco, et pes claudo.
- 16
Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.
- 17
Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam.
- 18
Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.
- 19
Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.
- 20
Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.
- 21
Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.
- 22
Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
- 23
Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
- 24
Siquando ridebam ad eos, non credebant: et lux vultus mei non cadebat in terram.
- 25
Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.]