Job 17
World English Bible (en) → Clementine Vulgate (la)
- 1
[Spiritus meus attenuabitur; dies mei breviabuntur: et solum mihi superest sepulchrum.
- 2
Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
- 3
Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.
- 4
Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur.
- 5
Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.
- 6
Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.
- 7
Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
- 8
Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.
- 9
Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
- 10
Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
- 11
Dies mei transierunt; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum.
- 12
Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
- 13
Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.
- 14
Putredini dixi: Pater meus es; Mater mea, et soror mea, vermibus.
- 15
Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat?
- 16
In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi?]