Job 14
World English Bible (en) → Clementine Vulgate (la)
- 1
[Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
- 2
Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
- 3
Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium?
- 4
Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es?
- 5
Breves dies hominis sunt: numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.
- 6
Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
- 7
Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.
- 8
Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
- 9
ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.
- 10
Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est?
- 11
Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat:
- 12
sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
- 13
Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?
- 14
Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
- 15
Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram.
- 16
Tu quidem gressus meos dinumerasti: sed parce peccatis meis.
- 17
Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
- 18
Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo:
- 19
lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes.
- 20
Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret: immutabis faciem ejus, et emittes eum.
- 21
Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget.
- 22
Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.]