Job 12
World English Bible (en) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Respondens autem Job, dixit:
- 2
[Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia?
- 3
Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignorat?
- 4
Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas.
- 5
Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.
- 6
Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
- 7
Nimirum interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
- 8
Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.
- 9
Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
- 10
In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.
- 11
Nonne auris verba dijudicat? et fauces comedentis, saporem?
- 12
In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
- 13
Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam.
- 14
Si destruxerit, nemo est qui ædificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
- 15
Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; et si emiserit eas, subvertent terram.
- 16
Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
- 17
Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.
- 18
Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum.
- 19
Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat:
- 20
commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.
- 21
Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.
- 22
Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
- 23
Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
- 24
Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium:
- 25
palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.]