Job 10
World English Bible (en) → Clementine Vulgate (la)
- 1
[Tædet animam meam vitæ meæ; dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine animæ meæ.
- 2
Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices.
- 3
Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves?
- 4
Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis?
- 5
Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
- 6
ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,
- 7
et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere?
- 8
Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me?
- 9
Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
- 10
Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?
- 11
Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me.
- 12
Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
- 13
Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
- 14
Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris?
- 15
Et si impius fuero, væ mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
- 16
Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.
- 17
Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me.
- 18
Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.
- 19
Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
- 20
Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,
- 21
antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:
- 22
terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.]