✦Follow
Learn › TB → CLEMENTINE · Psalms 94

Psalms 94

Alkitab Indonesia (id) → Clementine Vulgate (la)

Vocab cards →Courses →
Key words
  1. 1

    Laus cantici ipsi David. [Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro;

  2. 2

    præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei:

  3. 3

    quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.

  4. 4

    Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt;

  5. 5

    quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.

  6. 6

    Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos:

  7. 7

    quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.

  8. 8

    Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra

  9. 9

    sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea.

  10. 10

    Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.

  11. 11

    Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.]

← Previous chapterNext chapter →

Read & Listen

  • Read
  • Listen
  • Library
  • Plans

Worship & Walk

  • Worship
  • Chapel mode
  • Walk
  • Harmony

Learn & Discover

  • Learn
  • Learn languages
  • Stories
  • Exemplars
  • Speak
  • Misread verses
  • Ask
  • Comics

About

  • About
  • Joules/verse
  • Settings
  • Source

More from askdavidc

  • AAC
  • Boca
  • Maps
Energy used today: 0 JFree forever. No ads. No paywall. No tracking. Every joule metered.