Psalms 81
Alkitab Indonesia (id) → Clementine Vulgate (la)
Key words
- 1
Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.
- 2
Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?
- 3
Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.
- 4
Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
- 5
Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ.
- 6
Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.
- 7
Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
- 8
Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.]