✦Follow
Learn › TB → CLEMENTINE · Psalms 74

Psalms 74

Alkitab Indonesia (id) → Clementine Vulgate (la)

Vocab cards →Courses →
Key words
  1. 1

    In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.

  2. 2

    [Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua.

  3. 3

    Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.

  4. 4

    Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus.

  5. 5

    Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:

  6. 6

    nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

  7. 7

    Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus:

  8. 8

    quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:

  9. 9

    quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen fæx ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ.

  10. 10

    Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob:

  11. 11

    et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.]

← Previous chapterNext chapter →

Read & Listen

  • Read
  • Listen
  • Library
  • Plans

Worship & Walk

  • Worship
  • Chapel mode
  • Walk
  • Harmony

Learn & Discover

  • Learn
  • Learn languages
  • Stories
  • Exemplars
  • Speak
  • Misread verses
  • Ask
  • Comics

About

  • About
  • Joules/verse
  • Settings
  • Source

More from askdavidc

  • AAC
  • Boca
  • Maps
Energy used today: 0 JFree forever. No ads. No paywall. No tracking. Every joule metered.