✦Follow
Learn › TB → CLEMENTINE · Psalms 62

Psalms 62

Alkitab Indonesia (id) → Clementine Vulgate (la)

Vocab cards →Courses →
Key words
  1. 1

    Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.

  2. 2

    [Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea !

  3. 3

    In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.

  4. 4

    Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.

  5. 5

    Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.

  6. 6

    Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.

  7. 7

    Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.

  8. 8

    Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.

  9. 9

    Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua.

  10. 10

    Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ;

  11. 11

    tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt.

  12. 12

    Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.]

← Previous chapterNext chapter →

Read & Listen

  • Read
  • Listen
  • Library
  • Plans

Worship & Walk

  • Worship
  • Chapel mode
  • Walk
  • Harmony

Learn & Discover

  • Learn
  • Learn languages
  • Stories
  • Exemplars
  • Speak
  • Misread verses
  • Ask
  • Comics

About

  • About
  • Joules/verse
  • Settings
  • Source

More from askdavidc

  • AAC
  • Boca
  • Maps
Energy used today: 0 JFree forever. No ads. No paywall. No tracking. Every joule metered.