✦Follow
Learn › TB → CLEMENTINE · Psalms 51

Psalms 51

Alkitab Indonesia (id) → Clementine Vulgate (la)

Vocab cards →Courses →
Key words
  1. 1

    In finem. Intellectus David,

  2. 2

    cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.

  3. 3

    [Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?

  4. 4

    Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.

  5. 5

    Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

  6. 6

    Dilexisti omnia verba præcipitationis; lingua dolosa.

  7. 7

    Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

  8. 8

    Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:

  9. 9

    Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.

  10. 10

    Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.

  11. 11

    Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]

← Previous chapterNext chapter →

Read & Listen

  • Read
  • Listen
  • Library
  • Plans

Worship & Walk

  • Worship
  • Chapel mode
  • Walk
  • Harmony

Learn & Discover

  • Learn
  • Learn languages
  • Stories
  • Exemplars
  • Speak
  • Misread verses
  • Ask
  • Comics

About

  • About
  • Joules/verse
  • Settings
  • Source

More from askdavidc

  • AAC
  • Boca
  • Maps
Energy used today: 0 JFree forever. No ads. No paywall. No tracking. Every joule metered.