✦Follow
Learn › TB → CLEMENTINE · Psalms 31

Psalms 31

Alkitab Indonesia (id) → Clementine Vulgate (la)

Vocab cards →Courses →
Key words
  1. 1

    Ipsi David intellectus. [Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

  2. 2

    Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.

  3. 3

    Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.

  4. 4

    Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.

  5. 5

    Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.

  6. 6

    Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.

  7. 7

    Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.

  8. 8

    Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.

  9. 9

    Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.

  10. 10

    Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

  11. 11

    Lætamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.]

← Previous chapterNext chapter →

Read & Listen

  • Read
  • Listen
  • Library
  • Plans

Worship & Walk

  • Worship
  • Chapel mode
  • Walk
  • Harmony

Learn & Discover

  • Learn
  • Learn languages
  • Stories
  • Exemplars
  • Speak
  • Misread verses
  • Ask
  • Comics

About

  • About
  • Joules/verse
  • Settings
  • Source

More from askdavidc

  • AAC
  • Boca
  • Maps
Energy used today: 0 JFree forever. No ads. No paywall. No tracking. Every joule metered.