Proverbs 9
Alkitab Indonesia (id) → Clementine Vulgate (la)
- 1
[Sapientia ædificavit sibi domum: excidit columnas septem.
- 2
Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.
- 3
Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis.
- 4
Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est:
- 5
Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.
- 6
Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.]
- 7
[Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.
- 8
Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te.
- 9
Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia; doce justum, et festinabit accipere.
- 10
Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.
- 11
Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.
- 12
Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.]
- 13
[Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
- 14
sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco,
- 15
ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo:
- 16
Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est:
- 17
Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.
- 18
Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.]