Proverbs 5
Alkitab Indonesia (id) → Clementine Vulgate (la)
- 1
[Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam:
- 2
ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris;
- 3
favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus:
- 4
novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
- 5
Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.
- 6
Per semitam vitæ non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
- 7
Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.
- 8
Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.
- 9
Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli:
- 10
ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
- 11
et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas:
- 12
Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
- 13
nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?
- 14
pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.
- 15
Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui;
- 16
deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
- 17
Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
- 18
Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.
- 19
Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore; in amore ejus delectare jugiter.
- 20
Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius?
- 21
Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.
- 22
Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
- 23
Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.]