Proverbs 3
Alkitab Indonesia (id) → Clementine Vulgate (la)
- 1
[Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat:
- 2
longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi.
- 3
Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui:
- 4
et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.
- 5
Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.
- 6
In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
- 7
Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo:
- 8
sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.
- 9
Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei:
- 10
et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.]
- 11
[Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis:
- 12
quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
- 13
Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
- 14
Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.
- 15
Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.
- 16
Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria.
- 17
Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.
- 18
Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.
- 19
Dominus sapientia fundavit terram; stabilivit cælos prudentia.
- 20
Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.]
- 21
[Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
- 22
et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.
- 23
Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.
- 24
Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
- 25
Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
- 26
Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.]
- 27
[Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac.
- 28
Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi: cum statim possis dare.
- 29
Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
- 30
Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.
- 31
Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus:
- 32
quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.
- 33
Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur.
- 34
Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.
- 35
Gloriam sapientes possidebunt; stultorum exaltatio ignominia.]