Proverbs 19
Alkitab Indonesia (id) → Clementine Vulgate (la)
- 1
[Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.
- 2
Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet.
- 3
Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.
- 4
Divitiæ addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur.
- 5
Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.
- 6
Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
- 7
Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo.] [Qui tantum verba sectatur nihil habebit;
- 8
qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.
- 9
Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.
- 10
Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus.
- 11
Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi.
- 12
Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
- 13
Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.
- 14
Domus et divitiæ dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens.
- 15
Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
- 16
Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit viam suam mortificabitur.
- 17
Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
- 18
Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
- 19
Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.
- 20
Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
- 21
Multæ cogitationes in corde viri; voluntas autem Domini permanebit.
- 22
Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.
- 23
Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.]
- 24
[Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.
- 25
Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
- 26
Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.
- 27
Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.
- 28
Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.
- 29
Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.]