Proverbs 17
Alkitab Indonesia (id) → Clementine Vulgate (la)
- 1
[Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio.
- 2
Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.
- 3
Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
- 4
Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.
- 5
Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.
- 6
Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.
- 7
Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.
- 8
Gemma gratissima exspectatio præstolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit.
- 9
Qui celat delictum quærit amicitias; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.
- 10
Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.
- 11
Semper jurgia quærit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum.
- 12
Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
- 13
Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.
- 14
Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.]
- 15
[Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
- 16
Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
- 17
Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.
- 18
Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.
- 19
Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam.
- 20
Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
- 21
Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo lætabitur.
- 22
Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa.
- 23
Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.
- 24
In facie prudentis lucet sapientia; oculi stultorum in finibus terræ.
- 25
Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.
- 26
Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.
- 27
Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.
- 28
Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.]