Matthew 26
De Heilige Schrift 1917 (nl) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Et factum est: cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:
- 2
Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
- 3
Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:
- 4
et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.
- 5
Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
- 6
Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
- 7
accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
- 8
Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio hæc?
- 9
potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
- 10
Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.
- 11
Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
- 12
Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
- 13
Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus.
- 14
Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum:
- 15
et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
- 16
Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
- 17
Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
- 18
At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
- 19
Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.
- 20
Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
- 21
Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
- 22
Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine?
- 23
At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
- 24
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
- 25
Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.
- 26
Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.
- 27
Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.
- 28
Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
- 29
Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
- 30
Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
- 31
Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
- 32
Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
- 33
Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
- 34
Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
- 35
Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
- 36
Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
- 37
Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.
- 38
Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.
- 39
Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
- 40
Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
- 41
Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
- 42
Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
- 43
Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
- 44
Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
- 45
Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
- 46
Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet.
- 47
Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
- 48
Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
- 49
Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
- 50
Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.
- 51
Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.
- 52
Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
- 53
An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?
- 54
Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri?
- 55
In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
- 56
Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
- 57
At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant.
- 58
Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
- 59
Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent:
- 60
et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
- 61
et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.
- 62
Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur?
- 63
Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
- 64
Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.
- 65
Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam:
- 66
quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.
- 67
Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,
- 68
dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit?
- 69
Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras.
- 70
At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis.
- 71
Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno.
- 72
Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem.
- 73
Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.
- 74
Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
- 75
Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.