Genesis 36
Dutch Statenvertaling (nl) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.
- 2
Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi:
- 3
Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth.
- 4
Peperit autem Ada Eliphaz: Basemath genuit Rahuel:
- 5
Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
- 6
Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.
- 7
Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum.
- 8
Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
- 9
Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
- 10
et hæc nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.
- 11
Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
- 12
Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
- 13
Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau.
- 14
Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.
- 15
Hi duces filiorum Esau: filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,
- 16
dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.
- 17
Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau.
- 18
Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.
- 19
Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom.
- 20
Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,
- 21
et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom.
- 22
Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.
- 23
Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
- 24
Et hi filii Sebeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui:
- 25
habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.
- 26
Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.
- 27
Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan.
- 28
Habuit autem filios Disan: Hus et Aram.
- 29
Hi duces Horræorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
- 30
dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir.
- 31
Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi:
- 32
Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.
- 33
Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra.
- 34
Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
- 35
Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith.
- 36
Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
- 37
Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
- 38
Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.
- 39
Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.
- 40
Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
- 41
dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
- 42
dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
- 43
dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.