Genesis 25
Dutch Statenvertaling (nl) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam:
- 2
quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue.
- 3
Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.
- 4
At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ.
- 5
Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac:
- 6
filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
- 7
Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.
- 8
Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum.
- 9
Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,
- 10
quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.
- 11
Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.
- 12
Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ: et
- 13
hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
- 14
Masma quoque, et Duma, et Massa,
- 15
Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.
- 16
Isti sunt filii Ismaëlis: et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.
- 17
Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.
- 18
Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit.
- 19
Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac:
- 20
qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.
- 21
Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.
- 22
Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum.
- 23
Qui respondens ait: [Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.]
- 24
Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.
- 25
Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob.
- 26
Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
- 27
Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
- 28
Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob.
- 29
Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus,
- 30
ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.
- 31
Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua.
- 32
Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?
- 33
Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.
- 34
Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.