Genesis 10
Dutch Statenvertaling (nl) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium.
- 2
Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
- 3
Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma.
- 4
Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
- 5
Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
- 6
Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
- 7
Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan.
- 8
Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra,
- 9
et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
- 10
Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
- 11
De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
- 12
Resen quoque inter Niniven et Chale: hæc est civitas magna.
- 13
At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,
- 14
et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
- 15
Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,
- 16
et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,
- 17
Hevæum, et Aracæum: Sinæum,
- 18
et Aradium, Samaræum, et Amathæum: et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.
- 19
Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
- 20
Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
- 21
De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.
- 22
Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.
- 23
Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes.
- 24
At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
- 25
Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan.
- 26
Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,
- 27
et Aduram, et Uzal, et Decla,
- 28
et Ebal, et Abimaël, Saba,
- 29
et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti, filii Jectan.
- 30
Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
- 31
Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.
- 32
Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.