John 5
Reina-Valera 1909 (es) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.
- 2
Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.
- 3
In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum.
- 4
Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
- 5
Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
- 6
Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri?
- 7
Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit.
- 8
Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabatum tuum et ambula.
- 9
Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.
- 10
Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
- 11
Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum et ambula.
- 12
Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum et ambula?
- 13
Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.
- 14
Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
- 15
Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.
- 16
Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato.
- 17
Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
- 18
Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis:
- 19
Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.
- 20
Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
- 21
Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
- 22
Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,
- 23
ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
- 24
Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
- 25
Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.
- 26
Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:
- 27
et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
- 28
Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei:
- 29
et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
- 30
Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
- 31
Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
- 32
Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
- 33
Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
- 34
Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed hæc dico ut vos salvi sitis.
- 35
Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
- 36
Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:
- 37
et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis:
- 38
et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis.
- 39
Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me:
- 40
et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.
- 41
Claritatem ab hominibus non accipio.
- 42
Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
- 43
Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
- 44
Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?
- 45
Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
- 46
Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.
- 47
Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?