Hebrews 3
Reina-Valera 1909 (es) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum:
- 2
qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.
- 3
Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
- 4
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est.
- 5
Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant:
- 6
Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
- 7
Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis,
- 8
nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,
- 9
ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea
- 10
quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
- 11
sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
- 12
Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo:
- 13
sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
- 14
Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.
- 15
Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.
- 16
Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.
- 17
Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto?
- 18
Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt?
- 19
Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.