1 Corinthians 16
Open Nova Bíblia Viva (pt-BR) → Clementine Vulgate (la)
- 1
De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.
- 2
Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectæ fiant.
- 3
Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.
- 4
Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.
- 5
Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo.
- 6
Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero.
- 7
Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
- 8
Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.
- 9
Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi.
- 10
Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego.
- 11
Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus.
- 12
De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit.
- 13
Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
- 14
Omnia vestra in caritate fiant.
- 15
Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos:
- 16
ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.
- 17
Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt:
- 18
refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.
- 19
Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor.
- 20
Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.
- 21
Salutatio, mea manu Pauli.
- 22
Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.
- 23
Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
- 24
Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.