Amos 5
Bíblia Portuguesa Mundial (pt-BR) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum: domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat.
- 2
Virgo Israël projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.
- 3
Quia hæc dicit Dominus Deus: Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël.
- 4
Quia hæc dicit Dominus domui Israël: Quærite me, et vivetis.
- 5
Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.
- 6
Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel:
- 7
qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis):
- 8
facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ; Dominus nomen est ejus:
- 9
qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.
- 10
Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.
- 11
Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.
- 12
Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.
- 13
Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.
- 14
Quærite bonum, et non malum, ut vivatis; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
- 15
Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.
- 16
Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis planctus; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.
- 17
Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.
- 18
Væ desiderantibus diem Domini! ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.
- 19
Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
- 20
Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux; et caligo, et non splendor in ea?
- 21
Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum.
- 22
Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam; et vota pinguium vestrorum non respiciam.
- 23
Aufer a me tumultum carminum tuorum; et cantica lyræ tuæ non audiam.
- 24
Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.
- 25
Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël?
- 26
et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis.
- 27
Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus: Deus exercituum nomen ejus.