Romans 3
Old Persian Version (fa) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Quid ergo amplius Judæo est? aut quæ utilitas circumcisionis?
- 2
Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
- 3
Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit.
- 4
Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris.
- 5
Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?
- 6
secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum?
- 7
Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor?
- 8
et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est.
- 9
Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,
- 10
sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam:
- 11
non est intelligens, non est requirens Deum.
- 12
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
- 13
Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum:
- 14
quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:
- 15
veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem:
- 16
contritio et infelicitas in viis eorum:
- 17
et viam pacis non cognoverunt:
- 18
non est timor Dei ante oculos eorum.
- 19
Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:
- 20
quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
- 21
Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis.
- 22
Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio:
- 23
omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.
- 24
Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,
- 25
quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum
- 26
in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.
- 27
Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei.
- 28
Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.
- 29
An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium:
- 30
quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.
- 31
Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.