1 Corinthians 1
Darby Translation (en) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
- 2
ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.
- 3
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
- 4
Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu:
- 5
quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
- 6
Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis:
- 7
ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,
- 8
qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
- 9
Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
- 10
Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
- 11
Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos.
- 12
Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi.
- 13
Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?
- 14
Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium:
- 15
ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
- 16
Baptizavi autem et Stephanæ domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
- 17
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
- 18
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
- 19
Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
- 20
Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?
- 21
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
- 22
Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt:
- 23
nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
- 24
ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia:
- 25
quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
- 26
Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles:
- 27
sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia:
- 28
et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret:
- 29
ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
- 30
Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio:
- 31
ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.