Romans 10
Chinese Union Version (Simplified) (zh-Hans) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
- 2
Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
- 3
Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.
- 4
Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
- 5
Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
- 6
Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in cælum? id est, Christum deducere:
- 7
aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare.
- 8
Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus.
- 9
Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
- 10
Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem.
- 11
Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.
- 12
Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
- 13
Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
- 14
Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante?
- 15
quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !
- 16
Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro?
- 17
Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
- 18
Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
- 19
Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.
- 20
Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant.
- 21
Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.