John 14
Chinese Union Version (Simplified) (zh-Hans) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.
- 2
In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum.
- 3
Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis.
- 4
Et quo ego vado scitis, et viam scitis.
- 5
Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire?
- 6
Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
- 7
Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.
- 8
Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
- 9
Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?
- 10
Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.
- 11
Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est?
- 12
alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado.
- 13
Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio.
- 14
Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.
- 15
Si diligitis me, mandata mea servate:
- 16
et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,
- 17
Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.
- 18
Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos.
- 19
Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis.
- 20
In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
- 21
Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
- 22
Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo?
- 23
Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;
- 24
qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed ejus qui misit me, Patris.
- 25
Hæc locutus sum vobis apud vos manens.
- 26
Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.
- 27
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.
- 28
Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est.
- 29
Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis.
- 30
Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.
- 31
Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.