Judith 12
Chinese Union Version (Simplified) (zh-Hans) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo.
- 2
Cui respondit Judith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his quæ mihi præcipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem quæ mihi detuli, manducabo.
- 3
Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista, quæ tecum detulisti, quid faciemus tibi?
- 4
Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quod præceperat.
- 5
Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum.
- 6
Et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum:
- 7
et exibat noctibus in vallem Bethuliæ, et baptizabat se in fonte aquæ.
- 8
Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui.
- 9
Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere.
- 10
Et factum est, in quarto die Holofernes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum.
- 11
Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat.
- 12
Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate.
- 13
Cui Judith respondit: Quæ ego sum, ut contradicam domino meo?
- 14
omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ.
- 15
Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus.
- 16
Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia ejus.
- 17
Et dixit ad eam Holofernes: Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me.
- 18
Et dixit Judith: Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis.
- 19
Et accepit, et manducavit et bibit coram ipso ea quæ paraverat illi ancilla ejus.
- 20
Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.