Isaiah 40
Chinese Union Version (Simplified) (zh-Hans) → Clementine Vulgate (la)
- 1
[Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.
- 2
Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
- 3
Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
- 4
Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas:
- 5
et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
- 6
Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.
- 7
Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus:
- 8
exsiccatum est fœnum, et cecidit flos; verbum autem Domini nostri manet in æternum.
- 9
Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester:
- 10
ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur: ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.
- 11
Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fœtas ipse portabit.
- 12
Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera?
- 13
Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi?
- 14
cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi?
- 15
Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt; ecce insulæ quasi pulvis exiguus.
- 16
Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum.
- 17
Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.]
- 18
[Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei?
- 19
Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius?
- 20
Forte lignum et imputribile elegit; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
- 21
Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annuntiatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terræ?
- 22
Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;
- 23
qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit.
- 24
Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
- 25
Et cui assimilastis me, et adæquastis? dicit Sanctus.
- 26
Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit.
- 27
Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit?
- 28
Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus.
- 29
Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
- 30
Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent;
- 31
qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.]