Isaiah 24
Chinese Union Version (Simplified) (zh-Hans) → Clementine Vulgate (la)
- 1
[Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus.
- 2
Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet.
- 3
Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc.
- 4
Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.
- 5
Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum.
- 6
Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci.
- 7
Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde;
- 8
cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.
- 9
Cum cantico non bibent vinum; amara erit potio bibentibus illam.
- 10
Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte.
- 11
Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ.
- 12
Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
- 13
Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.]
- 14
[Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
- 15
Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.
- 16
A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
- 17
Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ.
- 18
Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ.
- 19
Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra;
- 20
agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.
- 21
Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram;
- 22
et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.
- 23
Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.]