✦Follow
Learn › CUVS → CLEMENTINE · Isaiah 21

Isaiah 21

Chinese Union Version (Simplified) (zh-Hans) → Clementine Vulgate (la)

Vocab cards →Courses →
Key words
  1. 1

    Onus deserti maris. [Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.

  2. 2

    Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci.

  3. 3

    Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.

  4. 4

    Emarcuit cor meum; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.

  5. 5

    Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum.

  6. 6

    Hæc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.

  7. 7

    Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli; et contemplatus est diligenter multo intuitu.

  8. 8

    Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.

  9. 9

    Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram.

  10. 10

    Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.]

  11. 11

    Onus Duma. [Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte?

  12. 12

    Dixit custos: Venit mane et nox; si quæritis, quærite; convertimini, venite.]

  13. 13

    Onus in Arabia. [In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.

  14. 14

    Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri; cum panibus occurrite fugienti.

  15. 15

    A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii.

  16. 16

    Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.

  17. 17

    Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur; Dominus enim Deus Israël locutus est.]

← Previous chapterNext chapter →

Read & Listen

  • Read
  • Listen
  • Library
  • Plans

Worship & Walk

  • Worship
  • Chapel mode
  • Walk
  • Harmony

Learn & Discover

  • Learn
  • Learn languages
  • Stories
  • Exemplars
  • Speak
  • Misread verses
  • Ask
  • Comics

About

  • About
  • Joules/verse
  • Settings
  • Source

More from askdavidc

  • AAC
  • Boca
  • Maps
Energy used today: 0 JFree forever. No ads. No paywall. No tracking. Every joule metered.