Isaiah 10
Chinese Union Version (Simplified) (zh-Hans) → Clementine Vulgate (la)
- 1
[Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt,
- 2
ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent.
- 3
Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram,
- 4
ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.]
- 5
[Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea.
- 6
Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
- 7
Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit; sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum.
- 8
Dicet enim:
- 9
Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria?
- 10
Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.
- 11
Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus?
- 12
Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus.
- 13
Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
- 14
Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.
- 15
Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
- 16
Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus ejus tenuitatem; et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis.
- 17
Et erit lumen Israël in igne, et Sanctus ejus in flamma; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una.
- 18
Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur; et erit terrore profugus.
- 19
Et reliquiæ ligni saltus ejus præ paucitate numerabuntur, et puer scribet eos.]
- 20
[Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate.
- 21
Reliquiæ convertentur; reliquiæ, inquam, Jacob ad Deum fortem.
- 22
Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo; consummatio abbreviata inundabit justitiam.
- 23
Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ.
- 24
Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere, populus meus, habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te, in via Ægypti.
- 25
Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum.
- 26
Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb: et virgam suam super mare, et levabit eam in via Ægypti.
- 27
Et erit in die illa: auferetur onus ejus de humero tuo et jugum ejus de collo tuo, et computrescet jugum a facie olei.]
- 28
[Veniet in Ajath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit vasa sua.
- 29
Transierunt cursim, Gaba sedes nostra; obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit.
- 30
Hinni voce tua, filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth.
- 31
Migravit Medemena; habitatores Gabim, confortamini.
- 32
Adhuc dies est ut in Nobe stetur; agitabit manum suam super montem filiæ Sion, collem Jerusalem.
- 33
Ecce Dominator, Dominus exercituum, confringet lagunculam in terrore; et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur.
- 34
Et subvertentur condensa saltus ferro; et Libanus cum excelsis cadet.]