Acts 2
Chinese Union Version (Traditional) (zh-Hant) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco:
- 2
et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.
- 3
Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum:
- 4
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
- 5
Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est.
- 6
Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
- 7
Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt?
- 8
et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus?
- 9
Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,
- 10
Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen: et advenæ Romani,
- 11
Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
- 12
Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes: Quidnam vult hoc esse?
- 13
Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti.
- 14
Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
- 15
Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia:
- 16
sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël:
- 17
Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.
- 18
Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt:
- 19
et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi:
- 20
sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
- 21
Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
- 22
Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:
- 23
hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis:
- 24
quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
- 25
David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear:
- 26
propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe:
- 27
quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
- 28
Notas mihi fecisti vias vitæ: et replebis me jucunditate cum facie tua.
- 29
Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.
- 30
Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus:
- 31
providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.
- 32
Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.
- 33
Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
- 34
Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
- 35
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
- 36
Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.
- 37
His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?
- 38
Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti.
- 39
Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.
- 40
Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava.
- 41
Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.
- 42
Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
- 43
Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.
- 44
Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
- 45
Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.
- 46
Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
- 47
collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.