Mark 5
Brenton English Septuagint (en) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
- 2
Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,
- 3
qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare:
- 4
quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare:
- 5
et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.
- 6
Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum:
- 7
et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
- 8
Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine.
- 9
Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
- 10
Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
- 11
Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
- 12
Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.
- 13
Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
- 14
Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum:
- 15
et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.
- 16
Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis.
- 17
Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum.
- 18
Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
- 19
et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
- 20
Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur.
- 21
Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
- 22
Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,
- 23
et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
- 24
Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
- 25
Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
- 26
et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat:
- 27
cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus:
- 28
dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.
- 29
Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
- 30
Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea?
- 31
Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit?
- 32
Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat.
- 33
Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
- 34
Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.
- 35
Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum?
- 36
Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede.
- 37
Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.
- 38
Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.
- 39
Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit.
- 40
Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
- 41
Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge.
- 42
Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno.
- 43
Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare.