Tobit 7
Bíblia Livre Para Todos (pt) → Clementine Vulgate (la)
- 1
Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio.
- 2
Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ: Quam similis est juvenis iste consobrino meo !
- 3
Et cum hæc dixisset, ait: Unde estis juvenes fratres nostri? At illi dixerunt: Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive.
- 4
Dixitque illis Raguel: Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt: Novimus.
- 5
Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem: Tobias, de quo interrogas, pater istius est.
- 6
Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus
- 7
dixit: Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es.
- 8
Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt.
- 9
Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,
- 10
Tobias dixit: Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam.
- 11
Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris qui ingressi sunt ad eam: et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret. Et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,
- 12
dixit ei angelus: Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua: propterea alius non potuit habere illam.
- 13
Tunc dixit Raguel: Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit.
- 14
Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi: et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam.
- 15
Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis.
- 16
Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii.
- 17
Et post hæc epulati sunt, benedicentes Deum.
- 18
Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum.
- 19
Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est.
- 20
Dixitque ei: Forti animo esto, filia mea: Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es.